monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , VIII. FORMULA PRAEPECTURAE VIGILUM URBIS RAVENNATIS. <<<     >>> X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.

1 Deliciosa magis quam laboriosa militia est in Portu Romano comitivae gerere dignitatem.2 illic enim copiosus navium prospectatur adventus: illic veligerum mare peregrinos populos cum diversa provinciarum merce transmittit et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est venientes evasisse periculum.3 his primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur et undis Tiberinis quasi per alvum vadunt quae ad commercia civitatis ascendunt.4 Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas.5 nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? o inventa maiorum! o exquisita prudentium! ut quia longius a litore Roma videbatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum navium possideret.6 duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates tamquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas.7 eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur.8 Tu copiam facis, dum ingredientes iuste tractaveris.9 avara manus portum claudit et cum digitos attrahit, navium simul vela concludit.10 merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt.11 quapropter adversus ibi ventus est immoderata praesumptio: nam placidum mare damnat, qui undas cupiditatis exaggerat.12 unusquisque pro sollemnitate commonitus offerat voluntarium munus.13 Xenia sunt enim ista, non debita.14 a paucis accipit qui nimium quaerit: et sibi ipse nutrit vitae munera, qui moderatur oblata.15 Sit tibi ergo cura praecipua non solum te abstinere, verum etiam cohibere praesumentium manus, quia non est leve in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare.16 quocirca per indictionem illam comitivae Portus te honore decoramus, ut sicut tibi dignitas dulces delicias amministrat, ita et tu honori opinionem laudabilem derelinquas.
Cassiodorus HOME